Latin
355
Robert Boyle, Chymista scepticus 355
Unproofread scanNot analysed yet
)Etenim, ut sileam, quod Physici affirmant de Simiis (quodque forsan de pluribus aliis Animalibus verum esse potest,) ipsos exquisitioris esse palati, quam Homines; inter Homines ipsos, qui nonnisi Aquam bibere solent, possum (ut in me ipso sui expertus) magnum Saporum in diversis Aquis Discrimen valde sensibiliter dignoscere, quas quis bibendae aquae insuetus omnes aeque haberes. Atque haec Observationum mearum prior est: posterior est, Non esse impossibile, Corpuscala, in quae Corpus aliquod, Ignis ope, dissipatur, posse, ejusdem Ignis operatione, in figuris suis ita alterari, vel per mutuas secum invicem associationes in exiguas talis magnitudinis &figurae Massulas reduci, ut aptae non sint, quae linguam sensibiliter afficiat.