# Chymista scepticus 36

Robert Boyle, Chymista scepticus, OUPNIMVCIOIPMESICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/36

Et sunt, qui affirmant, congruis Additamentis reducere se posse Argentum Vivum in Oleum, imò & in Vitrum, ne plura memorem. Attamen ex omnibus hiscè Concretis exoticis recuperare eundem omninò Mercuraum fluidum possumus, qui praecipuum erat. ipsorum Ingrediens, quique tantopere in iis larvabatur. Jam verò (pergit Carneades) quod haec de Auro & Argento Vivo protuli, ratio est, Ne videatur absurdum concipere, tam exiguas Primarias moleculas, & racemos, quales nostra Propositio intelligis, integros & illaesos remanere posse, quamtumvis variorum. Concretorum compositionem ingrediantur, cum Auri & Mercuris Corpuscula, etsi non sint primariae Concretiones minutissimarum Particularum materiae, sed Corpora manifesto mixta, copiosè concurrere apta sint ad variorum valdè discrepantium Corporum compositionem, illaesa manente ipsorum Natura; texturave propria, seu cohaesione illorum inviolata, per divortium partium, sive Ingredientium associatorum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
