Latin
360
Robert Boyle, Chymista scepticus 360
Unproofread scanNot analysed yet
Proximo loco supponi potest, Quod uti in Corporum per Ignem Analysi, quaedam partium dissipatarum vario occursu, à Calore effecto, reduci possunt ad arctam adeò secum invicem cohaerescentiam, ut Corpuscula nimis ponderosa, quae ab Igne avehantur, constituant; quorum Corpusculorum Aggregatum Cineres vel Terra solet appellari; sic alia Agentia resolvere Concretum in Minutas Partes modo tam diverso possunt, ut nullum Caput mortuum, siccumve &grave Corpus producant: uti meminisse poteris, Helmontium superius nos informasse, se, praestantissimi sui Dissolventis beneficio, Carbonem in duo liquida &volatilia Corpora, Carboni aequiponderantia divisisse, nullo sicco fixove sedimento relicto. Et profectò non video, cur necessum sit, ut omnia Agentia, quae Corpora in portiones materiae differentibus Qalitatibus instructae resolvunt, agere in ipsa uno eodemque modo debeant, eaque in tales praecisè, &quoad naturam, &quoad numerum, partes dividere, in quales Ignis ea dissipat.