Latin
362
Robert Boyle, Chymista scepticus 362
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnulla exempla Chymica, quae huic rei applicari queant, alibi tibi suggessi: quibus adjicere liceat, quod cum in mixtura Sulphuris &Salis Tartari, probè fusorum, &una incorporatorum, actio puri Spiritus vini super ea digesti sit, Sulphureas ab Alcalizatis partibus separare, diffolvendo priores, &posteriores relinquendo, actio Vini (fortassis ob copiam Phlegmatis ejus) super eadem mixtura est, eam in Corpuscula, ex Alcaliz avis juxta &Sulphureis partibus unctis consistentia, dividere. Ac si objicias, hoc tantum esse Concretum Factitium, Respondeo, quod utcunque Exemplum usui esse possit illustrandae, si non probandae meae Propositioni; quodque Natura ipsa in visceribus Terrae Decomposita Corpora construat, uti in Vitriolo, Cinnabari, ac vel in ipso Sulphure videre est; non urgebo Ignem recens Lac in quinque Substantias differentes dividere; at Coagulum Lactarium &Liquores Acidi illud in materiam Coagulatam ac tenue Serum dispescunt: &contra, Agitatio id dividit in Butyrum, &Eac serosum, quod utrumque in alias adhuc Substantias, à prioribus differentes poterit reduci. Non hoc, inquam, urgebo, nec alia hujus generis Exempla, quia paucis respondere nequeo ad id, quod objici poterit, haec nempè Concreta absque Ignis ope separata, mediante eo, dividi ulterius in Principia Hypostatica posse; sed expendendum potius proponam quod cum idem Spiritus Vini partes Caphurae diffocios, easque in unum secum ipso Liquorem redigat; Aqua Portis etiam eas disjungat, &in motum cleat; sed ita, ut eas una simul contineat, &tamen carum Texturam in Olei formam alteret.