# Chymista scepticus 363

Robert Boyle, Chymista scepticus, 363. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/363
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/363

Notus mihi etiam est Liquot incompositus, quem Eximius quidam Chymicus ne vel Salinum quidem volebat agnoscere, qui (ut expertus fui) ab ipso Corallio (utcunque fixum complures judiciosi scriptores illud Concretum esse assetant) non modò nobilem Tincturam obtinet, absque Nitri aliorumve Salium interventu; sed & Tincturam in Distillations transducit. Atque nigraedam rationes id mihi prohiberent, sermonem instituere possem de Menstruo quodam, à me ipso parato, quod partes Mineralium. in Igne admodum fixarum mirabilius dissociat. Adeò ut non videatur incredibile, posse Agens sive Operationem quandam inveniti, quo mediante hoc illudve Concretum, si non omnia Firma Corpora, in partes adeò minutas adeoque ad sibi invicem arctè cohaerendum ineptas resolvi possint, ut nulla earum fixa satis esse queat, quae insoluta in forti Igne remaneat, & distillari detrectet, proindeque nec pro Terra haberi debeat. Sed, ut ad Helmontium revertar, idem Auctor alicubi mihi aliud Argumentum suppeditat, quod probat, Terram ejusmodi Elementum, ac Adversarii mei volunt, non esse.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
