Latin
364
Robert Boyle, Chymista scepticus 364
Unproofread scanNot analysed yet
Ille quippe alicubi affirmat, se omnes mixtorum Terreas partes in aquam insipidam posse resolvere; undè arguere possumus, Terram ex numero Elementorum non esse, vel ex ista Notione Elementi, quod memineris Philoponum ex Aristotele ipso recitasse, cum nuper Chymicorum suorum causam adversus Themistium asserebat. Atque hic animadvertere hac occasione possumus, quod, cum Corpus, ex quo Ignis solutiores partes ejus expulit, haberi pro Terrassoleat eo nomine, quod utraque hac Qualitate, Insipiditate, &Fixitate, est praedita, (Sal Tartari enim, licet fixum, inter Chymicos pro Terra non habetur, quod vehementer gustum afficiat) si Naturalium Agentium vires Caput Mortuum alicujus Corporis orbare alterutra harum duarum Qualitatum possint, vel ambas eas in portionem aliquam materiae inducere, cui prius ambae non inerant, Chymici non facilè definient, quae Concreti resoluti pars Terra sit, vel ostendent, Terram istam primarium, simplex, &Interitus expers Corpus esse.