# Chymista scepticus 366

Robert Boyle, Chymista scepticus, 366. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/366
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/366

Diligens itaque hic Auctor in docto suo De Piscibus libro affirmat, Uxorem ejus piscem in Vitro Aqua impleto, fine ullo alio nutrimento, per tres annos conservasse; quo temporis spatio ille continenter creverit, donec tandem regredi per foramen illud nequiret, per quod immissus fuerat, & temporis progressu, ipsius Vitri, admodùm alioqui capacis, amplitudinem excederet. Ac quia nulla est justa ratio dubitandi, hunc Piscem, si distillatus fuisset, similes Substantias differentes, ut caetera Animalia, suppeditaturum fuisse; atque, utut hoc sit, quia Mentha, quam ex Aqua produxeram, mihi per distillationem bonam copiam Carbonis largiebatur arbitror me inferre indè posse, Terram ipsam posse ex Aqua produci, vel, si mavis, Aquam posse in Terram transmutari, proindeque, quod, quamvis probari posset, Terram esse Ingrediens, actu in existens in Vegetabilium Animaliumque Corporibus, undè Ignis adminiculo obtineri queat; non tamen necessariò sequatur, Terram, ceu praeexistens Elementum, cum reliquis Principiis convenire ad ea Corpora componendum, undè separata fuisse videtur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
