# Chymista scepticus 369

Robert Boyle, Chymista scepticus, 369. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/369
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/369

Uti si (exempli causa) purius Vitrioli genus in communi aqua dissolvas, Liquor absorbebit Minerale, ejusque Corpuscula ita dissociabit, ut videantur nonnisi unum eundemque cum Corpusculis Aquae constituere; singula tamen horum Corpusculorum naturam texturamque suam retinent, & Vitriolam Compositaque Corpora remanent. Si autem idem Vitriolum forti Igni exponatur, non modò in minutas partes, ut ante, sed in Substantias Heterogeneas dividetur; unoquoque Corpusculorum Vitriolatorum, quod in Aqua remanebat integrum, post Texturae prioris interitum, in novas differentium Qualitatum particulas dissipato ipso, seu diviso. Verum Exempla, quae congruentius applicari in hanc rem possint, jam suprà tibi suppeditavi. Quare, ut ad id revertar, quod de Auri destructione tibi dicebam, Experimentum illud me invitat, ut tibi proponam, quod, licet Salinae darentur, vel Sulphureae vel Terreae portiones Materiae, quarum partes tam exiguae essent, tam firmiter unitae, figurave conciliandae secum invicem cohaerentiae apta instructae (uti videre est in Argento Vivo, in parvos globulos diviso, partes ad mutuum contactum adductas protinus in unum Corpus rursus coire) ut nec Ignis, nec usitata Agentia à Chymicis adhibita, satis sint penetrantia ad illarum partes ita dividendum, ut singulorum seorsim Corpusculorum Texturam destruant; non tamen necessariò sequeretur, ejusmodi Permanentia Corpora esse Elementaria, eum possibile sit, Agentia in rerum Natura inveniri, quarum quaedam partes sint ejusmodi Mole & Figura praeditae, ut melius prehendant quasdam partes horum apparenter Elementarium Corpusculorum quam hae partes prehendant reliquas, proindeque avehere secum istiusmodi partes, adeoque Corpusculi Texturam, partes ejus discerpendo, dissolvere possint.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
