Latin
371
Robert Boyle, Chymista scepticus 371
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterquam quod impossibile non est Corpusculum aliquod, quod supponitur esse Elementare, posse Naturae suae mutationem acquirere, nec tamen partium suarum Divortium pati, sola scilicet Textura nova, à potenti aliquo Agente effecta; uti superius tibi exponebam, eandem materiae portionem facilè per Ignis operationem posse ad libitum in Fragilis Transparenrisque, vel Opaci, Ductilisque Corporis, tormam converti. Et sanè, si perpenderis, quousque mera Texturae mutatio, facta vel ab Arte, vel Natura (vel potius à Natura, comitata; vel destituta adminiculo humano) exporrigere se queat in Novis ejusmodi Qualitatibus in una eademque Materiae portione producendis, quotque inanimata Corpora (qualia sunt omnes Chymicae productiones Ignis) constat non tam à Commentitia ulla Forma Substantiali, quam ab harum Qualitatum Aggregato Denominari Distinguique; si, inquam, haec perpenderis, quodque Variatio vel Figurae, vel Molis, vel Motus, vel Situs, vel Nexuamorpusculorum, undè ullum horum orporum componitur, mutare Fabricam ejus possit, fortassis una mecum induceris ad suspicandum, non adeò necessarium esse, ut Natura semper in promptu habeat Elementa, undè talia Corpora, quae Mixta vocamus, componat: neque adeò esse facile, ut Chymici aliique hactenus imaginati sunt, dignoscere (inter tot differentes Substantias, quę sine ulla extraordinaria peritia obtineri ab eadem portione materiae possunt) Quaenam existimanda sint, exclusivè ad omnia reliqua, in existentia ipsius Ingredientia Elementaria, multò minus determinare, quaenam Primigenea &simplicia Corpora coiverint ad eam componendum.