Latin
373
Robert Boyle, Chymista scepticus 373
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc tantò promptius credes, si unquam observasti, quanta Aquae copia expuluere, quod Viti, loco commodo &tempore Veris opportuno infligitur exstillet; quamque levidensi Sapore, Odoreve haec Aqua Vitis, ut Medici eam vocant, sit imbuta, non obstante quacunque concoctione, vel alteratione, quam in suo per Vitem transitu subire possit, ad eam à Communi aqua discriminandum. Supposito igitur, hunc Liquorem, sub primum ejus in radices Vitis ingressum, Communem Aquam esse; aliquantulum perpendamus, quot Substantiae diversae obtineri ab ea queant: quod tamen ut ritè à nobis fiat, aliquid mihi de eo est repetendum, quod superius dabitur occasio delibandi. Et primò, hic Liquor Digestus in Planta, &à diversis ipsius partibus assimilatus, in Lignum, Corticem, Medullam, Folia, &c.