# Chymista scepticus 373

Robert Boyle, Chymista scepticus, 373. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/373
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/373

Atque hoc tantò promptius credes, si unquam observasti, quanta Aquae copia expuluere, quod Viti, loco commodo & tempore Veris opportuno infligitur exstillet; quamque levidensi Sapore, Odoreve haec Aqua Vitis, ut Medici eam vocant, sit imbuta, non obstante quacunque concoctione, vel alteratione, quam in suo per Vitem transitu subire possit, ad eam à Communi aqua discriminandum. Supposito igitur, hunc Liquorem, sub primum ejus in radices Vitis ingressum, Communem Aquam esse; aliquantulum perpendamus, quot Substantiae diversae obtineri ab ea queant: quod tamen ut ritè à nobis fiat, aliquid mihi de eo est repetendum, quod superius dabitur occasio delibandi. Et primò, hic Liquor Digestus in Planta, & à diversis ipsius partibus assimilatus, in Lignum, Corticem, Medullam, Folia, &c.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
