Latin
378
Robert Boyle, Chymista scepticus 378-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cape igitur bonae notae Antimonii, Nitri, &Tartari, aequale singulorum pondus, &Calcis Vivae dimidium pondus cujuslibet eorum, redigantur ea in pulverem, probeque misceantur; hoc Facto, praesto sit oblongi Colli Retorta fictilis, quam For. naci aperti Ignis oportet immittere, cujusque summitas foramine convenientis Diametri instructum esse debet, per quod mirturam possis injicere, idque protinus rursum obturare: huic vasi, capaci Excipulo instructo, Ignis substruatur, donec fundus parsque laterum inferior candescant, &tunc mixtura suprà parata injiciatur, dimidio cochleari (plus minus) singulis vicibus, per foramen in eam rem factum; quo celeriter obthurato, Fumi in Excipulum ferentur, ibique condensabuntur in Liquorem, qui rectificatus puro colore Aureo splendebit, istumque Colorem ad insignem altitudinem evahet: hic Spiritus eo, de quo tibi loquutus sum, Sale abundat, cujus pars satis facilè separari ea via potest, qua ego in ejusmodi casibus utor, quae est, Liquorem in Ovum Viticum, vel in longi angustique colli Phialam infundere.