# Chymista scepticus 379-3

Robert Boyle, Chymista scepticus, TRACTATUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/379-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/379-3

Hoc enim si nonnihil inclinatum arenae calidae imponatur, Sal elegans indè sublimabitur, quod, ut tibi dicebam valdè affine esse Volarili Animalium Sali deprehendo: illorum quippe ad instar, falsum ipsi, non Acidum Sal inest; sibilat facta Spiritus Nitri, Oleire Vitrioli assusione, Corallia in Spiritu Aceti dissoluta praecipitat, Cyaneum Syrupum Violaceum protinus in viridem convertit: solutionem Sublimati extemplò in albedinem lacteam mutat: verbo dicam, diversas edit Operationes illis similes, quas in eo Salium genere observavi, cui id assimilaveram; estque adeò Volatile, ut, distinctionis causa, Salem Tartari fugitivam eum appellem. Quibus viribus in Medicina valeat, hactenus mihi defuit occasio experiundi; sed pronum mihi est existimare, spernendas eas non fore. Et, praeterquam quod Amicus quidam meus valdè ingeniosus mihi affirmat, se multum praestitisse contra Calculum, Medicamento quodam, Arte parato, non multum à via nostra differente, Germanas quidam Chymicus nulla exempla Chymica, quae huic rei applicari queant, alibi tibi suggessi: quibus adjicere liceat, quod cum in mixtura Sulphuris & Salis Tartari, probè fusorum, & una incorporatorum, actio pari Spiritus vini super ea digesti sit, Sulphureas ab Alcalizatis partibus separare, diffolvendo priores, & posteriores relinquendo, actio Vini (fortassis ob copiam Phlegmatis ejus) super eadem mixtura est, eam in Corpuscula, ex Alcabizatis juxtae & Sulphureis partibus unctis consistentia, dividere.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
