Latin
TRACTATUS
Robert Boyle, Chymista scepticus 379-4
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim si nonnihil inclinatum arenae calidae imponatur, Sal elegans indè sublimabitur, quod, ut tibi dicebam valdè affine esse Volasili Animalium Sali deprehendo: illorum quippe ad instat, falsum ipsi, non Acidum Sal inest; sibilat facta Spiritus Nitri, Oleive Vitrioli assusione, Corallia in Spiritu Aceti dissoluta praecipitat, Cyaneum Syrapum Violaceum protinus in viridem convertit: solutionem Sublimati extemplò in albedinem lacteam mutat; verbo dicam, diversas edit Operationes illis similes, quas in eo Salium genere observavi, cui id assimilaveram; estque adeò Volatile, ut, distinctionis causa, Salem Tartari fugitivnum cum appellem. Quibus viribus in Medicina valeat, hactenus mihi defuit occasio experiundi; sed pronum mihi est existimare, spernendas eas non fore. Et, praeterquam quod Amicus quidam meus valdè ingeniosus mihi affirmat, se multum praestitisse contra Calculum, Medicamento quodam, Arte parato, non multum à via nostra differente Germanas quidam Chymicus valdè expertus, percipiens, me Salis hujus parandi modorum non esse inperitum, mihi memorabat, in populosa quadam patriae suae Civitate, insignem quendam Chymicum tanti eum facere, ut antè aliquod temporis spatium Privilegium à Magistratu procuraverit, quo cavetur, ne quis alius praeter se, vel cum, cui ipse faceret copiam, Spiritum quendam venderet eadem ferè cum meo via parato, nisi quod ipse unum ex Ingredientibus, Calcem vivam scilicet, omittit.