# Chymista scepticus 38

Robert Boyle, Chymista scepticus, OUPNIMVCIOIPMESICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/38

Et quantum Phanomenum varietatem eadem materia, absque ullius alterius additione, atque diversimodè tantùm disposita, vel contexta, possit exhibere, aliquatenus patet ex diversarum Machinarum multitudine, quae peritorum Mechanicorum artificio, & expertorum Fabrorum dexteritate ex solo Ferro construi possunt. At in casu, qui nobis est sub manu, cum ex quatuor diversimodè admodùm dispositis materiae generibus Composita Corpora liceat deducere, ille, qui modò perpenderit quod nuper de novis Concretis à commixtorum Mineralium mixtura nascentibus notabas, vix dubitabit, quatuor Elementa, Naturae peritia versata, multitudinem diversorum Compositorum posse suppeditare. Eatenus in tua sum sententia (ait Carneades) Aristotelis sequaces probabiliter multò majorem Compositorum Corporum ex quatuor Elementorum suorum mixtione numerum posse deducere, quam juxta praesentem suam Hypothesin praestare valent, si, misso irritò conatu deducenda omnium mixtorum Corporum varietatem & proprietates à quatuor Elementorum Combinationibus, & Temperamentis, uti ea (secundum ipsos) quatuor primis Qualitatibus sunt instructa, idipsum mole & figura minutissimarum partium, quibus supposita ista Elementa constant. praestare studuissent.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
