Latin
380
Robert Boyle, Chymista scepticus 380
Unproofread scanNot analysed yet
Sed (pergit Carneades) ut priorem meum fermonem resumam, ubi Curiositas tua eum intercidebat: recepta est in Gallia praxis, tenuatas Cupri Laminas in Siliquis uvarum, ex quibus succus in Torculari fuerat expressus, immergere, quo medio magis Salinae istarum Siliquarum partes, senum in Cuprum agentes, sese cum ipsis in eam Caeruleo-viridem Substantiam coagulant, quam Viride Aeris appellamus: quod propterea animadverto, quia distillato eo in Igne aperto, reperi, prout exspectabam, Salinarum cum Metallicis partibus associatione priores adeò fuisse alteratas, ut Distillatus Liquor etiam sine Rectificatione videretur Odore ac Sapore ferè Aquam fortem referre, &vi sua purissimum, quem unquam paraverim, maximeque rectificatum Spiritum Aceti Vini plurimum excedere.