Latin
TRACTATUS
Robert Boyle, Chymista scepticus 383-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et quandoquidem Materia, tot formis discrepantibus amicta, Originariè nonnisi Aqua fuit, inque suo per tot transformationes meatu nunquam in ullam Substantiarum istarum, quae mixtorum Principia, Elementave habentur, reducta fuit, quam Ignis violentia, qui ipse Corpora non dividit in perfectè simplices In omnia haec varia Materiae Schemata, sive diversimodè Qualificata Corpora, pręter plura alia, à quibus commemorandis studio abstineo, Aqua, à radicibus Viris imbibita, redigi potest, partim virtute Plantae formativa, partim ab Agentibus, Causisve supervenientibus absque visibili ullius extranei Ingredientis concursu.