# Chymista scepticus 389

Robert Boyle, Chymista scepticus, CONCLUSIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/389

Elementisve, habere videantur, necdum tamen indè sic deduci possunt, quin & generaliora quaedam Principia ad eas explicandum debeant accerseri: Si, inquam, Chymici (pergit Elentherius) liberaliter tibi haec tria concesserint, spero te vicissim tam humanum & aequum fore, ut ipsis hasce tres proportiones alias largiaris: videlicet; Primò, complura Corpora Mineralia, proindeque reliqua probabiliter omnia, in Salinam, Sulphuream, & Mercurialem partem resolvere posse; atque ferè omnia Concreta Vegetabilia & Animalia posse, si non Igne solo, periti tamen Artificis, Ignem ceu praecipuum Instrumentum suum adhibentis, ope, in quinque discrepantes Substantias dispesci, Salem puta, Spiritum, Oleum, Phlegma, Terramque; quarum tres priores ob eam Operandi vim, quae duas posteriores tantoperè excedunt, haberi mereantur tria Principia Activa, & κατ ἐξοχὴν Tria Principia Mixtorum nuncupari. Deinde, haec Principia, licet omni omninò Mixtura Mixtura non vacent, non incommodè tamen vocari posse Elementa Corporum Compositorum, nominaque istarum Substantiarum genere, quas maximè referunt, quaeque manifestò in iis praedominantur; idque ob hanc inprimis causam, quod nullum horum. Elementorum dividi ignis ope possit in quatuor vel quinque differentes Substantias, Concreto illi similes, unde id fuit separatum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
