Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 39
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his quippe magis Catholicis magisque fertilibus Elemennaris materiae Accidentibus magna scaturire potest Texturarum varietas, quarum ipsarum nomine ingens Compositorum Corporum multitudo plurimum admodùm inter se invicem discrepare possint. Quodque nunc circa quatuor Elementa Peripatetica animadverto, accommodari etiam potest, mutatis (ut ajunt) mutandis ad principia Chynticorum. Sed (ut hoc in transcursu notem) utrique tenentur, verere, aliquid in subsidium vocare, quod Elementare non est, ad ciendum atque dirigendum partium materiae motum, adque eas istum in modum disponendum, qui ad particularium Concretorum constitutionem requiritur. Etenim quod alioquin imperfectè admodum exposituri nobis videntur plurimorum mixtorum Corporum originem, haud arduum, credo, foret, tibi persuadere, ni tempus tereret, nec esset diverticulum, id sub examen vecare, quae de origine Texturarum &Qualitatum mixtorum Corporum proferre consueverunt a certa quadam Forma substantiali, cujus ortum densiori caligine relinquunt involutum, quam quod ea explicatum eunt. Sed ut ad aliam Propositionem pergamus. Non negem praefracte, ex maxima parte hujusmodi Corporum mixtorum, quae vel de Animali vel Vegetabili Natura participant, posse, ignis adminiculo, actu obtineri determinatum numerum (sive Trium, Quatuor, vel Quinque, plus minus) substantiarum quae