# Chymista scepticus 43

Robert Boyle, Chymista scepticus, 43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/43

Ad Objectiones igitur ipsas ut accedam; Primo loco considero, quod, non obstantibus iis, quae Chymici passim probarunt, vel docuerunt, sine ratione dabitari possit, quatenus, & quo sensu existimari debeat Iguis genuinum & universale Mixta Corpora resuluendi instramentum? Hujus dubii, ut meministi, supta injecta fuit mentio, sed tam cursim, ut ex refutarum sit hoc loco id prosequi, atque ostendere, non adeò inconsultò fuisse propositum, ac Adversarii nostri tunc temporis arbit rahantur. Verum, priusquam huic Disquisitioni me immergam, non possum non hic animadvertere, optandum esse, Chymicos clarè nos docuisse, quodnam genus Divisionis Corporum per ignem determinare debeat numerum Elementorum? Etenim plurimum ab est, ut adeò facilè sit, ac multi sentire videntur, effectus Caloris distinctè determinare, ut in promptu mihi esset palam facere, si vacaret ostendere, quantum operationes Ignis variari Circumstantiis queant.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
