Latin
47
Robert Boyle, Chymista scepticus 47
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si sas sit Aristotelia cineres (quos pro mera Terra per errorem accipit) pro Elemento habere, eo quod uno ignis gradu produci possit, cur Chymico sit aetas arguere ex eodem Principio, Vitrum esse unum ex Elementis multorum corporum, cum &ipsum ex iis solo igne obtineri queat: Non, inquam, in hoc examinando tempus teram, sed observabo, Methodo quadam ignem applicandi. Corpora ejusmodi fimilaria à Concreto aliquo posse impetrari, qualia separare Chymici nec sola ejus in aperto igni ustione, nec ejusdem sola in vasis clausis distillatione potuerunt. Etenim mihi valdè videtur notatu dignum. mirorque tam parum id fuisse observatum, quod in nullo ex iis quidem, qui recepti sunt, modo in clausis vasis distillandi, ullam vidi separationem Salis ejusmodi volatilis, qualem nobis Lignum largitur, quando id primum aperto igne in Cineres &Fuliginem dividitur, illaque Fulige postea, validae Retortae immissa, ab intento igne suum Spiritum, Oleum, &Salem cogitur dimittere: licet enim obfirmatè negare non ausim, in Guajaci, aliorumque liguolignorum, in Retortis pro more recepto distillatorum, liquoribus esse posse salinas partes, quae ob Analogiam arrogare sibi queant generis cujusdam Salium Volatilium appellationem, magna tamen est absque dubio disparitas inter istiusmodi salia &illud, quod interdum in prima distillatione Fuliginis impetravimus (quamvis plerumque id separatum non fuerit à prima secundave Rectificatione, atque interdum nonnisi in tertia.