Latin
49
Robert Boyle, Chymista scepticus 49
Unproofread scanNot analysed yet
multum admodum discrepant, &priùs illud non solum multò minùs odore &sapore refert Sal quoddam Vegetabile, quam Sal Cornu Cervini, aliorumque Concretorum ad regnum Animale pertinentium; sed in aliquibus aliis Proprietatibus Familiae magis Animalium, quam Vegetabilium Salium ordini cognatum videtur, uti alibi (Deo dante) occasio esse poterit disertius explicandi. Possem &aliis quibusdam exemplis ostendere, Chymicorum fuisse partes, si modo dilucidè sua tractare voluissent, magis explicitè &disertè nobis ostendere, ex quo ignis gradu, &ex quo illius Applicandi modo nos velint judicare, divisionem igne factam veram esse in sua Principia Analysin, ejusdemque Producta appellationem Corporum Elementarium mereri. Sed tempus monet, ut exponere progrediar Rationes particulares, quae proclivem me faciunt, ut dubitem, sit ne ignis verus &universalis Analysta Corporum mixtorum: inter quas quidem Rationes, id, quod jam fuit objectum, unius vicem praestabit. Secundo loco observo, Esse quaedam Corpora mixta, undè necdum fuit ostensum, ullum ignis gradum vel Sal, vel Sulphur, vel Mercurium, multò minùs omnia haec tria posse separare: maximè obvium hujus veritatis documentum est Aurum, quod corpus est adeò fixum, &in quo Ingredientia Elementaria (siquidem ulla habeat) adeo arctè sibi invicem sunt unita, ut in operationibus, ubi Aurum igni exponitur, ut ut violentissimis, deprehendamus, ipsi ne quidem suae fixitatis ac ponderis quidquam, quantum percipere datur, perire: tantum abest, ut in illa Principia, quorum saltem unum agnoscitur satis fugitivum, dissipetur. Tanto jure exclamat alicubi Poëta Spagyricus, Cuncta adeo miris illic compagibus harent. Nec praetermittere hac occasione possum, Elentherie, tibi narrari memorabile illud Experimentum, quod legisse me memini