# Chymista scepticus 54

Robert Boyle, Chymista scepticus, CHYMICO-PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/54

) Adjicere possem, me non comperisse, ex Talco Veneto (dico Venetum, quod alia istius Mineralis genera solutiora deprehenderim) ex Lapide Oßifrago (quem Officinae Osteo-collam vocant) ex selenitide illa (quam Angli vocant Muscovy glaß) ex pura & fusibili Arena (ne alia Concreta nunc memorem) familiares meos, qui id tentarunt, potuisse ignis beneficio ullum ex Principiis Hypostaticis separare: quod tanto minus vocabis in dubium, si perpenderis Vitrum (docentibus ipsis Chymicis) posse confici sola Salis & Terrae, in exustae Plantae Cineribus restitantis, Colliquatione, & commune tamen Vitrum semel confectum tantoperè ignis viribus resistere, ut maxima pars Chymicorum Corpus id esse existimet, quod ipso Auro magis extra labefactationis aleam sit positum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
