# Chymista scepticus 57

Robert Boyle, Chymista scepticus, CHYMICO-PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/57

Quaedam enim corpora cum ejusmodi texturae sint, ut ignis pellere ea possit in frigidiorem minusve calidam vasorum, quibus includuntur, partem; &, si opus sit, de loco in locum, ad maximum calorem fugiendum, movere faciliùs, quam ut eorum Elementa possit disgregare, (maximè absque Aëris si sit ope) videmus, Chymicos nostros resolvere ea in vasis clausis non valere; & ab aliis corporibus compositis apertus ignis haud magis separare Elementa potest. Quid enim nudus ignis praestare valeat ad mixtum corpus resolvendum, si principia ejus componentia adeò sint minuta, adeòque strictè unita, ut ejus Corpuscula minori ad ea subvehendum egeant calore, quam ad ea in sua principia dividendum requiritur. Adeò ut aliquorum Corporum nullam in clausis vasis facere Analysin ignis possit, alia verò in libero Aëre in Florum vel Liquorum forma sint avolaturae, priusquam Calor vim suam in iis in sua principia dividendis queat exserere. Et noc obtinere poterit, sive Natura, sive Arte variae Concreti alicujus similares partes sint conjunctae: etenim in factitio Sale Armoniaσυ Commune & Urinosum Sal tam bend mixta comperimus, ut tum in Igne aperto, tum in vasis sublimatoriis simul ut Sal unum sursum ferantur, quod in ejusmodi Vasis solo igne videtur non posse resolvi. Salem quippe Armoniacum, Naturae suae compositae, nona facta ejus sublimatione adhuc tenacem possum ostendere.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
