# Chymista scepticus 58

Robert Boyle, Chymista scepticus, CHYMICO-PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/58

Et sanè vix ullum Minerale novi, ex quo Chymici solo Igne separare ullam substantiam soleant, quae satis sit simplex, ut Elementi Principiive mereatur appellationem. Licet enim ex nativa Cinnebari Argentum vivum distillent; licet etiam ex multis eorum Lapidum, quos Pyritum nomine Prisci insigniebant, Sulphur subliment, attamen & illud Argentum vivum, & hoc Sulphur, cum saepissimè eadem sint, cum communibus illis mineralibus, quae in officinis veneunt sub istis nominibus, ipsa nimis composita sunt Corpora, quam ut talium Elementa queant censeri. Et haec, Elentherie, dicta sunto de secundo Argumento, quod ad primam meam Considerationem pertinet; reliqua brevius urgebo, cum tam prolixè huic fuerim immoratus. Proximè igitur pergamus expendere, Varias fieri S: parationes aliis modis posse, qui vel nullo modo, vel non tam commodè institui Igne solo queant.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
