# Chymista scepticus 60

Robert Boyle, Chymista scepticus, CHYMICO-PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/60

Verum etiamii Antimonium per se sublimatum reducatur duntaxat in Pulverem Volatilem, vel Flores Antimoniales, qui aequè ac Minerale, eos pariens, naturae sunt compositae, memini tamen me aliquot retrò abhinc annis ab Antimonio Sulphur quoddam, idque majori copia, quam unquam id ab isto Minerali elicitum viderim, methodo quadam sublimasse, quam propterea tibi exponam, quod non videantur observasse Chymici, cujus momenti esse possint ejusmodi Experimenta in Naturae, & inprimis Numeri Elementorum indagatione. Digestis igitur de industria, experiundi ergo, octo unciis bonae notae & benè pulverisati Antimonii cum Olei Vitrioli unciis duodecim in Vase vitreo probè clauso, sex vel septem Septimanarum spatio; & hac Massa (dura jam facta, & friabili) in Retorta Arenae imposita, forti Igne. distillari jussa, Antimonium deprehendimus ita discinctum, sive alteratum eo Menstruo, quo digestum fuerat, ut cum crudum Antimonium, Igne in sublime actum, in Floribus duntaxat forma ascendat, Antimonium nostrum, hoc modo versatum, largiretur nobis partim in Excipulo, partim in collo & summitate Retortae, Sulphuris circiter unciam, quod flavedine & friabilitate commune Sulphur referebat, eratque odoris adeò Sulphurei, ut adapertis Valibus foedo admodùm faetore cubiculum inficeret.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
