# Chymista scepticus 67

Robert Boyle, Chymista scepticus, CHYMICO-PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/67

Observavi similiter, Vase Urina pleno in Fimum collocato, solere Putrefactionem elapsis aliquot septimanis Corpus ita recludere, ut, partibus discinctis, Spiritus Salinus intra breve tempus, si vas clausum non fuerit, sua sponte sit avolaturus; adeò ut ab hujusmodi Urina parum aut nihil distillare praeter nauseabundum Phlegma valuerim, agilis & penetrantis Salis Spiritusque loco, quem, cum primùm Igni fuisses expositum, suppeditasset, si Vas sollicitè obturatum fuisset. Atque hoc viam mihi struit quinto loco considerandi, Arduum probatu fore, dari aliud Corpus aliumve modum non posse, quod aequè ac Ignis Concreta in homogeneas aliquot substantias dividat, quae promdè Elementa eorum Principiave aequè vocari queant, ac illa, quae beneficio ignis separantur, vel producuntur, Equidem cum nuper viderimus, Naturam alia praeter ignem adhibere cum successu instrumenta posse ad distinctas substantias à corporibus mixtis separandum, quidni (quantum nobis constat) aliquam ejusmodi substantiam fecerit Natura, vel Ars facere postsit, quae sit idoneum mixta Corpora resolvendi instrumentum, vel aliquam ejusmodi Methodum industria humana casuve inveniri posse, qua mediante Composita Corpora in alias substantias queant resolvis quam sunt eae, in quas ignis adminiculo dispesci solent. Atque cur istiusmodi Analyfios Producta non possint jure non minori componentia Corporum, unde emergunt, Principia appellari, haud facilè quis ostenderit, maximè cum infra planum reddam, substantias, quas Chymici Salia, Sulphura, & Mercurios Corporum vocare solent, haud ita putas & Elementares esse, ut ipsi sibi sumunt, atque ut Hypothesis eorum postulat. Et hoc ipsum ideò urgeri liberius adversus Chymicos potest, quod nec Paracelsista, nec Helmontiani, absque manifesta in Magistros suos injuria, rejicere id queant.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
