Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 7
Unproofread scanNot analysed yet
OUPNIMVCIOIPMESICA. &nos consentiremus, ut &illi interdum nosi audirent. alearberis, frustraaliquamdiu conatus impertare veniam filendi, promisit se rupturum nonnunquam filentium, dummodo pro Genii sui &Philosophandi libertate, sibi concederetur, modo in hujus, de hoc Argumento, modo si ratio subesse videretum, in prioris Antagonistae, aliud argumentum urgentis, sententiam ire, nullis praescriptis limitibus, quae certa ulli parti aut opinioni ipsum manciparent: quod ipsum, re nonnihil disceptata ipsi fuit contessum. Sed ego, meae mihi tenuitatis xonscius, obfirmare illis affeverabam, me inter viros tam doctos, circa Argumenrum adeo reconditum tanto lubentiorem quanto essem aptior, auditorem quam inverlocutorem fore: meque proinde ipsus obsecrare; ut, nulla mihi imposita propalandi imbecillitatet meas necessitudine facultatem concedant silenti dissertationis ipsorum auscultatione easdem sanandi: cui ut me interesse paterentur, nihil mihi supperere, quod ipsos ad id inducere posset, nisi quod nec haustae instructiones intelligentiorem ipsorum Admiratorem me essent redditurae. Addebam me omnino nolle penitus oriari; dum ipsi essent negotiosi, sed, si ita visum esset, me, confignando quae traderentur, scriptura compendiaria sermones illos quos nossem dignos, qui non interciderent, conservaturum.