# Chymista scepticus 76

Robert Boyle, Chymista scepticus, CHYMICO-PHYSICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/76

Respondeo verò, longè abesse, hunc Effectum adeò esse Calori Essentialem, π ν - - ν CHIMICOPHYSICA. 77 lem, ut communiter opinantur. Etenim videtur potius, veram & genuinam Caloris proprietatem esse, in Motum ciere, & hoc ipso dissociare Corporum partes, easque in minutas particulas subdividere, nullo habito, sintne Homogeneae, an Heterogeneae, respectu: uti in Aquae Ebullitione, in Mercuris Distillatione, Corporumve actioni Ignis Expositione patet quorum partes vel non sunt (vel saltem eo Caloris gradu non apparent) Dissimilares: ubi totum, quod praestare Ignis potest, est, dividere Corpus in perpusillas partes, quae ejusdem sunt Naturae secum invicem, & cum suo Toto, ut earum Reductio per Condensationem evincit.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
