Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 82
Unproofread scanNot analysed yet
Atque interdum etiam Ignis non modo non separat differentia Corporis Elomenta, sed ea tam fiemiter conjungit, ut ipsa Natura raro admodùm, si unquam, Uniones minus dissolubiles faciat. Ignis enim, in Corpora quaedam valdè &ferè aequaliter fira incidens, tantum abest, ut faciat Analysim, ut Umonem tam strictam conciliet, quam ipse, solus, nequeat dissolvere: uti videre est, quando Sal Alcalizatum, &Reliquiae Terreae Cinerum cum Arena pura incorporantur, &Vitrificationis ope in unum curpus permanens conflantur (rude &subviride Vitri genus innuo) quod vim Ignis maximam ludificatur, qui, quamvis Conjugium conciliate inter Ingredientia potuerit, Divortium tamen inter ipsa haud valet procurate. Ostendere tibi quaedam Vitri frusta