# Chymista scepticus 89

Robert Boyle, Chymista scepticus, 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/89

incommoda tempestate ad hybernandum in Nova Zembla prope Glactalem. Portum (ut vocant) adacti; decimo tertio Octobris, Tres nostrum (inquit Historia) Nave conscensa, Traham cerevisia onerabamus; ea verò onerata, cum animus esset ipsam ad domicilium nostrum avehere, subitò tantae vehementiae Ventus, Procella, & Gelu exoriebantur, ut, foras frigus tolerare non valentes repedare in Navim cogeremur; nec in eam reportare possemus Cerevisiam, sed eam extus relinquere super Traha teneremur: decinio quarto die, cum ex Navi egrederemur, Cadum Cerevisiae Trahae incumbentem invenimus, sed Gelu in extremitatibus firmiter adstrictum; ob intensum tamen frigus, Cerevisia, quae excernebatur, adeò fortiter ad Cadi latus congelabat ac si agglutinatum ipsi fuisset; atque hoc statu eum, domum nostram avectum, ibique erectum exhauriebamus; prius autem liquefacere Cerevisiam tenebamur, cum vix quidquam non Glaciatae Cerevisiae in Tina restitaret; saeterum in crassis illis faecibus non congelatis lacerti Cerevisiae delitescebant, adeò ut ob nimias vires bibi impermixta negaret, id verò, quod rigido stabat Gelu, Sapore Aquam referret: quare, fusione facta, alterum cum altero mixtum hauriebamus, sed pauper & insipidum experiebamur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
