Latin
OUPNIMVCIOIPMESICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 9
Unproofread scanNot analysed yet
Nec arguta ratiocinia Peripateticorum, in libris eorum à me reperta, nec scita experimenta Chymistarum, in laboratoriis eorum mihi ostensa, tantum apud me (adeo sum diffidentisne dicam: an hebetis ingenii) valent, ut non existimem, si neutri eorum argumenta magis cogentia ad evincendam assertionis suae veritatem producere possint, quam quae solent, sat consentaneum esse rationi, de ipso sive Elementorum, sive Principiorum, mixta constituentium, numero etiamnum haesitare. Equidem apud me reputans, opiniones de Elementis tanti esse inter Physiologiae dogmata momenti, quanti Elementa ipsa sunt inter corpora universi, solidè fundatas me deprehensurum sententias illas sperabam, quibus tot aliae superstruuntur. Verum cum examinandis fine affectu corporibus ipsis, quae ex mixtis Elementis dicantur pullulare, confessionique Principiorum constituentium ab ipsis extorquendae operam impenderem, mox inducebat, ut sentirem, de numero Elementorum majori conatu Philosophos contendisse; quam successu. Hanc meam haesitantiam mirati sunt admodum hi duo spectabiles viri (Themistium &Philoponum innuem) qui licet inter se circa quaestionem à nobis tractandam tam longe quasi dissideant, ac ego ab ipsorum alterutro, uterque tamen in eo optimè conveniunt, determinatum esse numerum ejusmodi Elementorum, qualia modo memoravimus; atque quis sit ille numerus, non dico posse (quid enim tanti viri non persuadeanti) sed solere clarè satis demonstrari ratione &experientia.