# Chymista scepticus 90

Robert Boyle, Chymista scepticus, 90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/90

Atque hac occasione recordor, cum superiori Hyeme admodum acuta tentarem de industria congelare, inter alios Liquores, Cerevisiam mediocriter fortem, in Vasis Vitreis, Nive & Sale circumpositis, me observasse, ex collo spissam quandam substantiam excerni, quae, ut videtur, multò magis par erat quam reliquum Liquoris, (quod in Glaciem versum reperi) Frigori resistendo, quaeque ex Colore & Consistentia manifestè satis Fermentum se prodebat: quod, fateor, nonnihil mirabat, cum nec dignoscerem gustu, nec deprehenderem percunctando, Cerevisiam ullatenus nimia fuisse recentem, quam ut commodè admodum biberetur.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
