Latin
93
Robert Boyle, Chymista scepticus 93
Unproofread scanNot analysed yet
Nec planè negat Propositio, Res quasdam, mediante Igne ab aliquo Mixto Corpore elicitas, plus quam merè Materialiter potuisse in ipso prae existere, cum Concreta dentur, quae, priùs quàm Igni exponantur, plura nobis Documenta suggerant, eorum alia Sale, alia Sulphure abundare. Satis quippe erit instituto praesenti, si appareat, diversas res, à Mixto Corpore, Igni exposito, impetratas, ipsius Ingredientia Priùs non fuisse: hoc enim si ostendatur, satis erit consentaneum rationi, suspicari, Chymicos fallere seipsos &alios posse, dùm audacter &universaliter concludunt, illas Substantias esse Corporum Ingredientia Elementaria, merè separata Ignis adminiculo, de quibus tamen, Denturne talia, an minùs, possit dubitari: donec saltem alia quaedam Argumenta, quam quae petuntur ab Analysi, ad solvendum dubium afferantur. Igitur sensus Propositionis, quam explico, hic est, Non absurdè scilicet posse dubitari, Num differentes illae Substantiae, quae à Concreto, per Ignem dissipato, possunt elici, in ipso ea Forma (saltem quoad minutas earum Partes) in qua, Analysi facta, eas reperimus, ita extiterint, ut Ignis duntaxat disjunxerit, &extricaverit unius Principii corpuscula à Principiis alterius, quocum priùs commiscebantur. Propositione sic explanata, duo, ut eam probem, conabor praestare. Alterum ostendet, ejusmodi Substantias, quas Chymici Principia vocant, posse De novo (ut loquuntur) produci. Alterum probabile reddet, posse nos actu.