# Chymista scepticus 95

Robert Boyle, Chymista scepticus, 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/95

Quorum primum multò fuisset notabilius, nisi casu quodam interveniente fuissem adactus illam anni tempestatem perdere, quae istiusmodi Experimento, quale ego instituebam, erat commodissima: medio circiter Mai jam labente, priusquam Experimentum, quod aevi bimestris esse jam debebat aggredi potuissem. Caeterum, qualecunque esset praeter rem fortè non fuerit historiam ejus tibi enarrare. Tempore modò memorato, jubebam Hortulanum meum (negotiis urgentibus impeditur, quo minùs ipse possem adesse) convenientem honae Terrae quantitatem effodere, & in Fornace exsiccare, ponderare, immittere Ollae fictili, quae ferè aequam cum fundo haberet superficiem, eique selectum semen inserere, quod à me priùs in eum finem receperat, Inditum scilicet quoddam genus Peponis, quod festinanter crescit. Hoc semen, in mandatis dabam, ut nonnisi Aqua Pluvia, vel Fontana irrigaret.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
