Latin
98
Robert Boyle, Chymista scepticus 98
Unproofread scanNot analysed yet
Neque (quando vacabat illud invisere) sine delectatione spectabam, quantoperè incrementum, licet intempestivè consitum, maturaret: verùm praepropera hyems obstabat, quo minùs debitam suam solitamque attingeret magnitudinem (eodem quippe Autumno, in horto meo, plantarum illarum nonnullas reperi, quae corporis mei crassitiem aequabant) eratque in causa eum jubendi, ut id effoderet; quod &circa Octobris medium sollicitè ab eodem Hortulano fuit factum, qui aliquantò post hanc mihi ea de re narrationem misit: Ponderavi Peponem una cum pediculo, &foliis: quod omne tres libras, una triente minus, ponderabat. Tum Terram excoxi, ut ante, &aequam planè priori quantitatem deprehendi, quod opinionem mihi pariebat, me non satis eam siccasse: quare ipsam, bis adhuc fornaci immissam (postquam fuerat extractus panis (secunda vice ponderatam, parum, aut nihil imminutam inveni. Verùm, ut candidè tecum agam, Eleutherie, non oportet te celare alterius hujus notae Experimenti, hac ipsa aestate facti, eventum, in quo Terra multò magis videtur absumpta, uti patebit ex sequenti narratione, nuper ab eodem Hortulano, his verbis, mihi missa. Vt rationem tibi reddam, Domine, de tuis Cucumeribus, duos satis elegantes obtinui; eorum pondus est decem librarum cum semisse, ramusculi cum radicibus ponderabant quatuor libras, duabus unciis minus; cumque eos ponderassem, Terram, in aliquot parvos catinos fictiles digestam, fornaci excoquendam commisi: quo facto, ipsam sesquilibrali pondere imminutam reperi. Hoc tamen non contentus, de Terrae siccitate adhuc dubitans, iterum clibano eam immisi (pane jam extracto) depromptamque rursus, ac ponderatam, idem, quod ante, pondus habere deprehendi; proindeque nullam in ea restitare humiditatem judicavi.