Latin
99
Robert Boyle, Chymista scepticus 99
Unproofread scanNot analysed yet
Idem tentabam super Majorano dulci: reperiobam quoque hoc ipsum Experimentum succedere, licet nonnihil segnius, in Melissa, &Pulegio; ne plantas alias nunc commemorem. Atque horum Vegetabilium, sola Aqua nutritorum, Unum, cum in justam quantitatem excreverat, distillari in parva Rotorta, experiundi ergo, curabam, indeque aliquid Phlegmatis, parùm Empyreumatici Spiritus, tantillum adusti Olei, Caputque Mortuum obtinebam; quod postremum cum videretur Carbo, ex Sale &Terra constare illud judicabam: quantitate interim ejus tam exigua suppetente, ut ab ea Calcinanda abstinerem. Aqua, alendae huic plantae adhibita, nec mutata fuerat, nec renovata: eligebamque aquam fontanam potius, quam pluvialem, quod posterior magis notoriè quaedam sit πανσπερμίει, quae, licet à mixturis crassioribus defaecata concedatur, videtur tamen in se continere (praeter aliquot Corporum in Aëre vagantium Vapores, qui eam impraegnare supponi possint) Spirituosam quandam Substantiam, quae ab ea elici potest, Spiritusque mundi Corporificatus per errorem à nonnullis habetur: quod quibus nixi fundamentis, quaque probabilitate, statuant, de eo alibi fortè, non hic, locus erit disserendi.