Latin
CONSIDERATIONES
Robert Boyle, Chymista scepticus cii
Unproofread scanNot analysed yet
CONSIDERATIONES PHYSICAE CIRCA Experimenta allegari solita ad adstruendum vel quatuor Elementa Peripatetica, vel tria Principia Chymica corporum mixtorum. Pars Primi Dialogi. GUltis amicorum meorum â mirum valdè videri intelligo, me adeò, ut sum solitus, haesitanter de iis rebus loqui, quae à nonnullis statuuntur Elementa, ab aliis Principia omnium Corporum mixtorum. Ego verò agnoscere non erubesco, multò minùs gravatè me fateri, quod dubito, quando dubito, quam jactare me scire quod nescio. Et spem multo, quam fovere hactenus ausim, firmiorem conciperem de solidè stabilienda Philosophia, si magis sollicitè distinguere homines inter ea vellent, quae norunt, &ea, quae ignorant, vel tantum opinantur; tum verò perspicuè ea explicare, quae intelligere se concipiunt, ingenuè agnoscere, quae ipsos latent, &ita candidè profiteri suas dubitationes, ut ingenio valentium industris ad ulteriorem investigationem stimuletur, nec minus perspicacium credulitati imponatur.