# Chymista scepticus civ

Robert Boyle, Chymista scepticus, CONSIDERATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/civ
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/civ

Eleutherius igitur, cum prius locum cum, ubi me excusare debebam, una mecum adiisset, ad Carneadis aedes comitabar, ubi intromissis nobis famuli nuntiabant, ipsum cum Amicorum pari (quorum nomina etiam nobis significabat) in horti sui Arboretum aliquod secessisse, ut suavi umbrae refrigerio molestum etiam num Solis aestum temperarent. Eleutherius, illi horto familiarissimus, mox me ducebat ad Topiarium, eaque fretus necessitudine, quae ipsi inoleverat cum Carneade, me, qui nefas credi posse existi. mabam, incantum in secessu opprimere, reluctantem frustra, manuque arreptum, nulla facta praemonitione, secum in Viridarium pertraxit, ubi Carneadem, Philoponum, atque Themistium, orbiculari mensulae, charta, calamis, & atramento, ac duobus tribusve Libris adapertis instructae, assidentes reperiebamus, Carneades neutiquam videbatur aegrè ferre advenum hunc inopinarum, sed à mensa surges gens Amicum suum serena fronte & ambabus ulnis excipiebat, meque etiam humaniter admodum, ut ei solenne est, salutato, ut sedem caperemus, nos rogabat: qua in re, quamprimum solitam cum Amicis ejus (qui & nostri erant) urbanitatem reciprocassemus, ipsi morem gerebamus.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
