# Chymista scepticus lv

Robert Boyle, Chymista scepticus, CONSIDERATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lv

Atque irrita haec exspectatio adventus Leucippi, qui ipsa hesterna vespera hodiernum mihi congressum, ubi visum foret, pollicebatur, cum diu admodum colloquium nostrum de praedicto Themate suspenderit, idipsum recenter adeo inchoatum fuerat, cum vos ingrederemini, ut vix quidquam repetere sit opus ad vos de iis instruendos, quae adreatum vestrum praegressa sunt: adeo ut benigno plane Augurio contigisse credam vos tam tempestivè advenisse quos non Auditores modo, sed & interlocutores in sermone nostro fore omninò speramus. Equidem non modo vestram hic admittimus praesentiam, sed & opem desideramus: quod tum ob alias addo rationes, tum propterea, quod, licet eruditi hi viri (sic inquiebat, vultu ad ambos amicos suos converso) non habeant quod vereantur coram quibusvis Auditoribus dissetere, dummodo ingenio ad eos assequendum satis valeant, quoad me tamen, (sic pergit, iterum subridens) non ausim mea cogitata coram virorum tam sagacium pari depromere, nisi vos loquendi vices alternaturos promiseritis. Vos mihi permittetis meas, impugnandi scilicet quae dicta fuerint. Addebat ipse & amici ejus varia, quae nobis persuaderent ipsos & cupere, ut eos audiremus, & obfirmasse animos in contrarium, nisi & nos consentiremus, ut & illis iterdum nos audirent. alem berum, frustraaliquamdiu conatus impertare veniam filendi, promisit se rupturum nonnunquam filentium, dummodo pro Genii sui & Philosophandi libertaue, sibi concederetur, modo in hujus, de hoc Argumento, modo si ratio subesse videretus, in prioris Antagonistae, aliud argumentum urgentis, sententiam ire, nullis praescriptis limitibus, quae certa ulli parti aut opinioni ipsum mancipatent: quod ipsum, re nonnihil disceptata ipsi fuit concessum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
