# Chymista scepticus lxiv

Robert Boyle, Chymista scepticus, CONSIDERATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lxiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lxiv

Atque uti obscuritas eorum, quae nonnulli Scriptores tradunt, difficultatem parit ea intelligendi; sic nimis multorum petat improbetas quominus in iis recumbamus. Etenim, invitus licet, teneor tamen, in Veritatis gratiam & Lectoris, ipsum monere ne credere Experimenta Chymica properet, quando per Praescriptionum, non verò per Narrationis modum sunt consignata, id est, nisi is, qui ea tradit, se id facere fide propria dicat, vel Viri alicujus fide digni Relatu, qui ex propria sua Experientia eorum veritatem asserat.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
