# Chymista scepticus lxix

Robert Boyle, Chymista scepticus, CONSIDERATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lxix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lxix

Ingeniosique Helmontii, à quo tamen in multis dissidet, (quae ipsum adigunt, ut complura Phaenomena Chymica juxta alias Notiones explicet:) & cujus Ratiocinationum non modò nonnullae videntur admodum extra Oleas vagari, sed & caeterae, tanti esse momenti non solent, ut ejus Experimenta. Ac licet verùm omninò sit, quosdam Aristotelicos data occasione calamum strinxisse in Chymicorum Doctrinam, quam ipse oppugnat, attamen cum id juxta Principia sua fecerint, cumque Carneades aequè teneatur ipsorum ac Spagyricorum impugnare Hypothesin, sua ipsius arma in adversarios adhibere tenebatur, cum Peripaterica inepta sint, si non noxia illi, qui tales, ut ipse, Opiniones fovet; praeterquam quod Aristotelici isti (saltem ii, in quos ipse incidit) qui contra Chymicos scripsere, tam parum in rebus Chymicis Experientiae habuisse videntur, ut crebris suis hallucinationibus, & imperito Oppugnandi modo saepè nimis seipsos Adversariis deridendos propinarint, propterea quod tam audacter calamo ea impetant, quae adeò parum intelligere se produnt.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
