Latin
CONSIDERATIONES
Robert Boyle, Chymista scepticus lxviii
Unproofread scanNot analysed yet
Ac si plures proponat, quarum unaquaque sit probabilis, eò magis sua dubia stabilit, dum ostendit, tanto difficilius quem certum esse posse, quod id, à quo illa semper discrepant fit verum. Et Carneades noster, dum Negativam sustinet, hoc habet Compendii, quod si ex omnibus illis Instantias, quas ad Vulgarem omnem eorum, quibuscum disputat, doctrinam enervandam affert, ulla aliqua sit irrefragabilis, ea sola ad evertendam illam Doctrinam sufficit, quae universaliter asserit, quod ille oppugnat. Etenim Verum esse nequit, omnia Corpora qualiacunque, quae inter perfectè mixta referuntur ex ejusmodi determinato talium vel talium Ingredientium Numero esse composita, si ullum tale Corpus poßit produci, quod ita compositum non sit. Sperat etiam, accuratum disserendi modum tanto minùs ab ipso exspectatum iri, quod teneatur ex instituto suo tales in Chymia Opiniones tueri, idque Chymicorum praecipuè Argumentorum ope, quae ipsis Chymicorum Principiis adversantur: à quorum scriptis non est idcircò verisimile, ullum ex ipsorum intentione adminiculum ei suppeditatum iri, si loca quaedum exceperis Audacis.