# Chymista scepticus lxxv

Robert Boyle, Chymista scepticus, CONSIDERATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lxxv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/lxxv

Et sanè, multum illi de me hallucinabuntur, qui ex eo, quod iam in publicum emitto, inferunt, me Chymiam odio prosequi vel Lectores meos odio ejus insammare anniti. Spero, ea Specimina, quae nuper edidi de Tentamine, utilitatem ex Chymicis Experimentis ad Philosophos Contemplativos manantem, ostendente, Lectoribus eorum aliam de me Opinionem conciliatura & Consilium meum erat (sed deerat opportunitas) una cum his Chartis Specimen aliquod, quod asservo, praelo committendi, cujus pars potior Apologiam pro uno genere Chymicorum continet. Ac Saltem, quoad eos, qui me norunt, spero, meos in Igne labores tum argumento ipsis Demonstrativo fore, me nequaquam Chymicorum Artem odisse (etiamsi amicus plurimorum non sim, qui ei infamiam inurunt, dum eam profitentur) tum iis persuasuros, ut fidem mihi habeant declaranti, me inter istos Chymicos discrimen facere, qui vel sunt Impostores, vel nonnisi Laborantes, & inter veros Adeptos;

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
