# Chymista scepticus xc

Robert Boyle, Chymista scepticus, CHYMISTASCEPTICUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/xc
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/xc

Denique Carneades sperat, se de viris ingeniosis hoc ipso benè meriturum, quod, dum ita Chymicorum Doctrinam ex obscuris fumosisque eorum Laboratoriis protraxit, atque tum in apricum eam protulit, tum infirmitatem ostendit probationum, quae hactenus ad eam asserendam adduci consueverunt, vel judiciosis viris deinceps permittetur, sedatè debitoque facto scrutinio fidem ei negare; vel doctiores illi Chymici, qui existimationi ipsius impensius favent, clarius loqui tenebuntur, quam hactenus factum, eamque potioribus Experimentis & Argumentis tueri, quam sunt ea, quae Carneades examinavit: adeò ut speret, Curiosos alterutro modo vel satisfactionem, vel instructionem à conatibus ipsius derivaturos.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
