Latin
xi
Robert Boyle, Chymista scepticus xi
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde, si quaedam ex Argumentis ejus non esse existimentur ex maximè Cogentium classe, consideratum iri sperat, non debere, ex isto ut sint genere, exspectari. Etenim, ipsius partes praecipuae cum sint, nonnisi Dubia &scrupulos proponere, suo perfungitur munere, si ostendat, Adversarii sui Argumenta non satis validè concludere, etiamsi nec id agant sua propria. Et si fortè dißidium aliquod inter ea, quae locis diversis tradit, reperiatur, perpensum iri sperat, necessarium non esse, ut omnia, quae Scepticus proponit, sibi constent; quandoquidem cum ipsius sit munus, dubia adversus Opinionem, quam in dubium vocat suggerere, ipsi integrum est, ut duas pluresve diversas de re eadem Hypotheses proponat, dicatque, rationem ejus reddi posse hoc modo, vel illo, vel alio, quamvis hi fortè modi inter se invicem non compatiantur. Sufficit enim ipsi, si Hypothesium propositarum alterutra parem cum ea, quam in dubium vocat, habeat probabilitatem.