Latin
CONSIDERATIONES
Robert Boyle, Chymista scepticus xl
Unproofread scanNot analysed yet
His jam ita pro Carneade dictis, Lectorem mihi concessurum spero, ut &in meam ipsius gratiam aliquid addam. Et primo, si qui morosi Lectores vitio vertant, me interlocutores secum invicem elegantiis pro re nata certantes introducere, meque ferè per omnia hos Dialogos stylo concinniori, quam solet esse merè Scholasticorum, exarasse, spero me apud eos excusatum iri, qui perpenderint, ad servandum in sermonibus Decorum, par fuisse, ut Libri à Viro Nobili scripti, &in quo non nisi Nobiles colloquuntur, stylus esset venustior, sermoque urbanior, quam fert scribendi modus Scholarum.