# Chymista scepticus xli

Robert Boyle, Chymista scepticus, CONSIDERATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/xli
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/xli

Nec sane piget, hanc mihi ortam occasionem docendi exemplo meo modum, etiam Disputationes humaniter agitandi, undè nonnulli fortè Lectores discent, discrimen inter elocutionis Morositatem & Soliditatem ratiocinationis dignoscere, repetientque, posse quem esse Veritatis Patronum, qui non sit hostis Urbanitatis, posseque refellere Opinionem, nec tamen illos convitiari, qui eam tuentur: quos qui convincere cupit, non verò irritare, oportet eum comitatè erga personas, severitatem adversus errores eorum compensare, teneturque quantum potest parum de caetero dicere, quod eos offendat, quando dicit, eos in errore versari.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
