Latin
CONSIDERATIONES
Robert Boyle, Chymista scepticus xlv
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc amplius addere hic ausim, plurimum nos Chymiae derogaturos, si existimemus, eam docere nos non posse multò tum rei Medicae tum Philosophica utiliora, quam sunt ea, quae Chymicorum Vulgo hactenus sunt perspecta. Et nihilominis quod inferioris subsellii Spagyricos ipsos spectat, illi laboribus suis tam benè de republica Litteraria sunt meriti, ut deplorandum mihi videatur, un quam ipsos à Veritate aberrare, quam tanta cum industria quaesivere.