# Chymista scepticus xvi

Robert Boyle, Chymista scepticus, xvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/xvi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/robert-boyle/chymista-scepticus/xvi

His jam ita pro Carneade dictis, Lectorem mihi concessurum spero, ut & in meam ipsius gratiam aliquid addam. Et primo, si qui morosi Lectores vitio vertant, me interlocutores secum invicem elegantiis pro re nata certantes introducere, meque ferè per omnia hos Dialogos stylo concinniori, quam solet esse merè Scholasticorum, exarasse, spero me apud eos excusatum iri, qui perpenderint, ad servandum in sermonibus Decorum, par fuisse, ut Libri à Viro Nobili scripti, & in quo non nisi Nobiles colloquuntur, stylus esset venustior, sermoque urbanior, quam fert scribendi modus Scholarum.

---

Robert Boyle (with Anonymus 16), Chymista scepticus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Chymista_scepticus.
